라틴어 문장 검색

Ut supra praelibando docui, terrestrium animalium materiandae propagini Venerem destinavi, ut varias materias in rebus materiandis excudendo substerneret, ego vero in naturarum purificatione multiplici, ut operibus manum supremae expolitionis apponerem, et ut instrumentorum fidelitas pravae operationis fermentum excluderet, ei duos legitimos malleos efformavi, quibus et Parcarum caveret insidias, resque multimodas essentiae praesentaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:9)
Ut loculis varia nummorum fercula donet, Injungit proprio dives jejunia ventri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:13)
Et, ut brevi narrationis tramite subterfugienda picturae multiloquia comprehendam, nullam nativitatis filiam suo commendationis ferculo, depictionis industria defraudavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:14)
Huic igitur adventanti, Natura enixiori [0475C] festinatione veniens in occursum, salutationis suae ferculum osculorum melliniens condimento, vultum dilectionis exhibuit medullatae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:10)
Verum biennio evoluto post captionem Ptolemaidis, et aedificationem hujus praesidii novi, quod dicitur mons peregrinorum, comes post Purificationem sanctae Dei genitricis [0642B] Mariae obiit mense Februario, in eodem novo praesidio quod exstruxerat, catholice sepultus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 64:4)
Propheta vero mandat vobis ferculum de cibariis mixtis, que, si diligenter fuerint a vobis sumpta atque digesta,multum vobis proderunt corpori et anime, cum dicit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 6:7)
Sed in una dierum ministri calidum panemet mel cum aliis ferculis incisori et consociis comedendum dederunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:6)
nec comedas panem priusquam veniat aliud ferculum super mensam, ne dicaris impatiens;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:9)
Quod videtur exprimi, si prius sacrificio purificationis, et mysterio baptismatis delictorum nostrorum inquinamenta lavemus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:14)
Et circa purificationem sanctae Mariae iterum, moventes, per Taruennam iter arripientes usque Centula monasterium sancti Richarii et sancti Walerici, omnia loca circa mare, monasteria et vicos indeque Ambianis civitatem atque Corbeiam monasterium petentes multisque honusti praedis, sani et sine inpedimento ad propria repedavere castra.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:6)
A die itaque purificationis sanctae Mariae usque mense Octobrio inter eos haec securitas data est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 23:4)
Franci qui in Francia remanserant, ut inimicitias et odium, quod habebant contra Odonem regem, panderent, Remis adunati consilium inierunt adversus eum, ut die purificationis sanctae Mariae in eodem, iterum convenirent loco et quod invicem firmaverant manifestis indiciis demonstrarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:1)
Ecce penu subeunt, inseruit amicus amico, Inuigilat mense, fercula mensa gerit.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:6)
Hhabemus Fercula que sapiunt.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:6)
hec uase uitreo bona fercula condit, At solam recipit formula uasis auem.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION